Spiritual Experiences (Buss) n. 4439

Previous Number Next Number See English 

4439. De societatibus amicitiae Supra caput alte sunt societates, quae vocandae societates amicitiae, inter se vivunt amice, ita in jucundo amicitiae, non in jucundo et beato amoris mutui; apud se habent lucem fere flammeam, et jucunda perplura, in quibus sunt, cum aliis quoque delitiosis; fuerunt apud me seu supra me bis terque, et tunc appercipere datum unde jucundum eorum, ubicunque veniunt, aliorum jucunda ad se derivant, et ei quos deprivant tunc sunt in obscuro, et in misero, hoc dicebant se nescire, sed iis ostensum quod ita sit, a me abstulerunt similiter jucundum, et tunc in obscuro et tristi fui, quod tantum auctum, quantum apud eos jucundum, loquutus cum eis, et increpavi; informatus, quod tale sit jucundum amicitiae, cum non jucundum amoris mutui; inde constare potest, quomodo se habet in altera vita cum illis qui socios prae omnibus aliis, seu jucundi causa amant: et adhuc magis, quales ii qui in amore sui, quod deprivent omnes alios suo jucundo, et in se derivent, quare separantur, et cum ad angelicam societatem veniant, instar grumi seu ponderis decidunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church