4426. At quod interiora attinet, quoad vitam fidei, et similia, de iis non judicandum, Solus Dominus hoc novit, mille possunt similes apparere in externis, imo loqui, sed usque prorsus dissimiles esse quoad illa, fines cujusvis quoad illa nusquam sciri possunt; ex actis judicare de illis, est decipi, praeter plura, quae adduci possunt: loquutus cum spiritibus, quod prorsus sit aliud regnum in altera vita, alia forma regiminis, aliud regimen, aliae leges, imo alia bella, nempe contra mala, et infernales, aliae consociationes, quae sunt secundum fines interiores vitae, haec nusquam exstant in vita corporis coram aliis, quare de illis non judicandum. Ab experientia multa mihi notum est, quod ii de quibus mundus quoad interiora judicarunt male, sint inter beatos, et vicissim de quibus judicarunt bene, sint inter infelices.