4425. Quid quod non judicandum de aliis, societas, interiora Saepius cum spiritibus loquutus quid intelligendum per id quod non judicandum de aliis, et consensum, quod unusquisque judicare possit de alio quod spectat vitam ejus civilem, tum moralem quantum concernit civilem, quia societates jungendae, et sciendum quantum alii fidendum, quid convenit ei et non convenit, ne decipiatur, nam sunt simulatores, dolosi, hypocritae, adulteri, sunt omnis generis mali homines, sunt sapientes, sunt stulti, sunt qui nihil publicum aestimant, sed se praeponunt, sunt alii aliter, ita absque reflexione, cogitatione, et sic judicio apud se, nusquam aliquis in vita civili vivere posset, tum imprimis num hic utilis sit fungendis officiis publicis, et sic porro, quae discernere non datur absque judicio apud se de alio.