4424. De quadam quae putabat se prorsus in corpore vivere Erat quaedam quae apparuit mihi in statu medio inter somnum et vigilius, plus ad somnum, et cum vigil factus, tunc loquutus cum spiritibus qui supra me, quae dicebant quod putaverint faeminam esse, quae similiter loqueretur cum spiritibus, et ostensum mihi viva experientia, quomodo cum illa loquerentur, nempe per influxum obscuriorem, sed usque apperceptibilem ei, nam missus in eum statum, sed instructae sunt, quod esset faemina spiritus, quae ita faciebat, et quae forte tunc putabat prorsus se in corpore esse, et pateretur sic ut secum ita loquerentur, et inde persuaderentur, illa faemina custodiebatur ne aliquis ei damnum inferret, se projiciebat per helicis formas, quibus significatur quid dolosum, sed num esset dolosum propter finem, ut imperarent, vel ob jucundum tale, quod appercipiebat, non ita scire datum; inde constare potest, quod sint spiritus, cum quibus fere loqui possent sicut cum homine; sunt etiam spiritus, qui intrant fere in naturam corpoream, et illae loquuntur prorsus sicut in vita corporis, putant esse in corpore, ita interna transeunt ad externa, hae ex sirenum turba sunt; sed tunc, ut autumo, instat ultimum earum, nam pergunt versus exteriora ita, et interiora retrahuntur.