Spiritual Experiences (Buss) n. 4423

Previous Number Next Number See English 

4423. De Providentia Loquutus cum spiritibus quomodo se habet cum vita hominis in mundo, et in altera vita, et ostensum per repraesentationem, nempe talem, quod ferantur animi secundum status ejus mutationes sursum et deorsum, et usque quod jugiter sit quasi attractio communis totius illius sphaerae, impiorum deorsum ad infernum, et piorum sursum ad coelum, quod non sciunt, nam dum in alto sunt, tunc omnia contemnunt, cum inferius, sive in humiliatione seu contemtu sui, vel in timore sunt, et agnoscunt, et sic jugiter feruntur animi eorum, seu status vitae eorum, cujus tamen est regnans quoddam ad quod redit quod est in medio sphaerae; sic se habet cum statibus vitae in mundo ex fortunis variis, et infortuniis, sic in altera vita per aliquod tempus, sed usque communis quasi attractio est vel sursum vel deorsum; ita se habet cum providentia, quae tranquille agit, et quae semper trahit sursum, sed homo se deorsum agit, sic ut [si] ejus vis praeponderet, inde ad infernum, aliter si in charitate vixerunt, tunc sursum ad coelum; haec ita repraesentative coram spiritibus sistebantur, ac tunc erant in ea idea, quae talis, et afficiebantur mirabiliter et agnoscebant quod ita sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church