Spiritual Experiences (Buss) n. 4422

Previous Number Next Number See English 

4422. Quomodo multi recepturi illud quod scribitur per me Accepi literas quod non plura exemplaria inter 2 menses vendita sint quam quatuor*, et hoc notum factum angelis, mirati quidem sunt, sed dixerunt, quod Providentiae Domini relinquendum, et quod illa talis sit, quod neminem cogat, quod fieri potuisset, sed non conveniat, ut illud legant primum, quam illi qui in fide sunt; et quod tale quoque notum sit a Domini adventu in mundum, Qui etiam cogere potuit illos ad recipienda verba Ipsius, et Ipsum, sed neminem coegit, ita postea per apostolos, sed usque inventi sunt qui receperunt, quod fuerint illi qui in fide, ad quos quoque apostoli missi sunt: ostensum porro quomodo [se] habet cum caeteris, in orbe Christiano, per id, quod missi in statum in quo fuerunt in vita corporis, et iis tunc datum cogitare de illis quae scripta sunt, de altera vita et in explicatione de sensu interno, ii tunc fuerunt sicut vomerent, ita respuentes omnia illa, quod etiam ii dicebant et fassi sunt. * refert hic ad opus Arcana Coelestia, Partem Primam, Londini 1749 editiam


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church