Spiritual Experiences (Buss) n. 4421

Previous Number Next Number See English 

4421. De punitionibus, quod sint misericordiae Loquutus cum spiritibus qui putarunt quod puniri esset contra misericordiam, sed iis dictum quod sit misericordiae, et quod sit immisericordiae non puniri, et convicti ab exemplo, si Pater non castigat filium seu filiam immorigerum, et male facientem, sed indulget, quod tunc immisericors sit, nam tunc filium ad omnia illa mala fert, sic est contra liberos, et contra alios immisericors; quod non sit contra amorem, inde quoque patet; similiter se habet cum rege, qui condonat scelestis, nec punit, plus immisericordiae facit, nam sic sceleratos in regno tolerat, et auget eorum numerum; ita se habet cum punitionibus in altera vita, si non punirentur, usque ad emendationem, ut fit semper, tunc non solum ii facinorosi permanerent, sed bonos laederent, quod contra misericordiam est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church