Spiritual Experiences (Buss) n. 4420

Previous Number Next Number See English 

4420. De sirenibus cum insidiantur noctu et obsidere hominem volunt et poenis earum Fuerunt sirenes per septimanas circum me, ad sinistrum superne, aliquoties prorsus supra caput, sed utplurimum ad sinistrum superius, ii per suas magicas artes, et prophana adulteria, me lacesserunt; et tandem venerunt eo usque ut loquerentur prorsus sicut in corpore, ex loquela percipiebam quod putarent prorsus esse in mundo, quod et dixerunt, auditum, et dictum aliis; et hoc indicium est, quod prorsus redire in mundum velint, ita obsidere hominem prorsus, quod et nocte tentarunt apud me cum dormirem, variis artibus allaborabant intrare in me, et sic obsidere, ac ut dictum, meum spiritum ejicere, et suum ibi habere, visi etiam prorsus quod ita vellent, supra caput antrorsum se injiciebant, tetigi etiam in statu illo manus earum, praeter plura: sed puniti sunt gravissime, per atrocem poenam lacerationis quoad caput et ossa, quae iis prorsus frangerentur, cum dolore immani, et hoc perstabat diu, per horas; volebant eludere per similia, quae exercuerunt in mundo, mentiendo, alia fingendo, sed iis dictum, quod hoc incassum in altera, nam omnium cogitata et facta sciuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church