Spiritual Experiences (Buss) n. 4419

Previous Number Next Number See English 

4419. De hypocritis, et qui dentium gingivas laedunt, et poenis Per aliquot dies fuerunt hypocritae apud me, et causabantur dolorem dentium, sed non ita atrocem ut prius [4348, 4413], tandem quendam mutum, et quasi insensibilem, sed gingiva erat talis, ut dentes ibi non essent firmi, ut cum tangerem dentes dextrae partis, et gingivas, dolerent, hoc per aliquot dies, tandem post somnum audiebam quod permulti punirentur ordine, et quod punitio transiret in longum et supra ad multos, punitio peculiaris lacerationis fuit, perceptum quod essent illi qui hypocritae fuerunt et devastati, et vix multum residui vitae haberent, quod circum me collecti fuerint, et sibi fecerint sphaeram societatis, et sic habitationem secundum societatis cujusdam formam, et hoc longo tractu, ex causa quia hypocritae erant circum me, qui eos quasi attrahebant intra suam sphaeram, nam ubi mala, ibi genii et spiritus illius mali; postquam puniti leniebatur ille dolor gingivae dextrae, inde constare potest quales fiant hypocritae cum devastati, quod parum vitae; praeter dolorem istum ab iis nihil sentiebam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church