Spiritual Experiences (Buss) n. 4418

Previous Number Next Number See English 

4418. De Augusto Loquutus cum Augusto, erat vir probus, sed auctoritatis sphaeram peculiarem habebat, quod non vellet ut aliquis loqueretur, inhibebat ex sphaera auctoritatis, sic ut non auderem, forte quia hoc nimis audaciae contra eum putabat fore; ostendebat mihi rotundam fenestram, seu ovalem, quam habuit in Palatio suo, dicens quod per illam spectaverit illos qui extra fuerunt, et exploraverit quales essent, et quod hoc nesciverint, et quem invenit talem, ut sibi placeret, quod ei, cum nondum quicquam scivit, functiones et honores dederit; fuit per aliquot horas apud me.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church