4427.
De divitiis, potentia et magnificentia in altera vita, tum de Plutone Infernum Loquutus cum quodam qui antrorsum inferius paulum, quem arbitratus magnum et opulentum fuisse in vita corporis (Czare)
, dicendo quod nihil habeant in altera, non vestes, non aurum et argentum, non aliquos qui iis serviant, sed quod sint pauperrimi, secus ac in vita corporis, solum quod phantasiam illam secum trahant,
quod adhuc putent se esse tales, cum tamen non sint. Tunc dicere datum, quod angeli sint magnificentissimi, habitent in palatiis ita magnificis, ut quoad architecturam et inde magnifica, omnia palatia
mundi ne quidem comparari possint, et hoc cum varietate in aeternum, sic quod illi magnificentissimi sint, sed usque tales quod humillimi; praeterea quod opulentissimi, habitent in atmosphaeris quantum
spectari possint aureis, adamantinis, rubinorum, unionum,