Spiritual Experiences (Buss) n. 4404

Previous Number Next Number See English 

4404. De somniis et influxu Iterum somniavi somnium sed vulgare sicut alii, quidam mecum loquutus, cum evigilatus narravi omnia a principio ad finem, angeli dicebant, quod prorsus coinciderent cum illis quae inter se loquuti, non quod essent illa quae in somnio, sed prorsus alia, in quae versa sunt eorum loquelae cogitata, sic ut essent repraesentativa et correspondentiae, imo ita singula, ut nihil non coincidisset. Loquutus cum illis de influxu, quomodo talia versa sint in prorsus alia non cognoscibilia quod a tali origine, quod influant ita in ideas captas varie; quod nempe unumquodvis apud eos excitaret conveniens quoddam in idea, sicut in somnio erat persona de qua illam ideam habui, quod esset in vero naturali [cf. 4396], et hoc solum ex ejus vitae actis et loquelis; apud angelos erat loquela de veritate naturali, quare ille repraesentabatur, et quid loquutus et egit, haec ordine sequebantur similiter. Inde constare potest aliquatenus qualis influxus; et quod teneatur pro subjecto quod primum ita obvenit, et caetera sequantur similiter sic a subjecto, inde sicut historicum repraesentatum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church