Spiritual Experiences (Buss) n. 4403

Previous Number Next Number See English 

4403. Quod omnis locus in altera vita sit mutatio status Mane in prima vigilia, penitius perceptum quam alias, quod progressio a loco ad locum non sit nisi mutationes status, et sic quod appareat iis in altera vita ita ad vivum, et fere magis, quam homini dum progreditur in terra; tunc perceptum quod ne ullus passum movere possit, nisi omnia et singula in illum ordinem a Domino disposita sunt, ut unicuique minimae ideae et affectioni respondeant societates, sic ut non tam minimum dari queat, cui non respondeat [societas] , seu cui non respondere possit, quod fit a Domino, ex Cujus Effluxu, seu Divina Sphaera, omnia illa, etiam societates in ordinem [disponuntur] ; quare progressio a loco in locum, est a societate in societatem, quae quia situm constantem obtinent, secundum omnes differentias, apparent mutationes status sicut progressiones, quod ita perceptum, ut nullum dubium fuerit, sic unusquisque status habet suum situm intra maximum hominem, ut et extra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church