4402. De Antonio, quem sanctum faciunt Perceptum quod Antonius Paduae adesset, antrorsum inferius paulo seu parallele cum inferiori pede, apparet sicut vestitu obscuro, et severus, et loquutus cum eo, num sanctum putet se esse, primum respondebat quod nihil minus quam sanctus, sed perceptum quod usque retineret superbum illud quod vellet esse, quare cum eo dura loquutus, perceptum etiam quod non ita agnosceret Dominum, cui tunc dictum, quod in vita Dominum coluerit, et retulerit omnia ad Ipsum, et quod sanctitas inde; plura intercessit, quae non memini; cum aliquis ad eum venit, ducitur ad loquendum, quod is neminem introducere possit in coelum, imo quod nesciat ubi coelum, percipio quod non sciat quid coelum, spiritus eum illudunt, a quibus se recipere vult sed non potest.