4401. De gentibus Sunt gentes quae in vita corporis audiverunt de Christianis, quod pessimam vitam egerunt, in adulteriis, in rixis, odiis, ebrietate, quos tunc horruerunt, quia talia contra eorum leges et mores ac religiosum fuerunt, ii in altera vita timidiores reliquis sunt recipiendi vera fidei, quia retinent timorem et quandam speciem horroris contra Christianos ita dictos, quare instruuntur ab angelis, quod tales sint perplures, et experientia quoque instruuntur, tum quod alii sint, tametsi pauci qui non tales, et quod doctrina christiana prorsus aliud dictet, tunc recipiunt vera fidei.