4405. De conjugiis et adulteriis Erant quidam spiritus, qui infestabant me solertia peculiari per influxum molliusculum quasi undantem, et festine avertebant omnia cogitata, eorum influxus peculiaris erat, prius talem non percepi, post plures tales versuras et machinationes, tum oblatas eis repraesentationes, ut amoverentur a talibus, sed incassum, tandem loquutus cum uno eorum, percipiens quod fuerit cum vixit in mundo, dux alicujus exercitus, et loquutus cum illo de conjugio et adulteriis, animadvertens quod adulteria pro nihilo reputaverit in vita sui corporis, loquutus cum illo loquela spirituum, ideis illustrata repraesentativis, nam loquela spirituum talis est, ut dum exprimunt aliquid, etiam sistantur talia quasi videnda, sed modis qui describi nequeunt, sistuntur affectiones, cupiditates, et similia vive per variationes luminum, et diversimode ibi, et sic porro; loquela haec citissime peragitur, ut plus momento exprimi queat, quam per loquelam humanam intra horas; de adulteriis erat sermo, quod nefanda, tametsi appareant coram illis qui tales in lumine vitae eorum, sicut jucunda, sed quod nefanda ostensum [per id,] quod conjugia sint seminaria generis humani, et inde Regni coelestis, ita omnium hominum in terris, et animarum, spirituum et angelorum in coelis, ac ideo sancta habita, nec usquam violanda; inde quoque in Verbo, et inter praecepta decalogi, tam severe prohibita, leges civiles quoque in universo terrarum orbe talia prorsus vetant, quia abhorrenda, tum quod omnes tales cum solum approximant ad coelestes societates, sentiant foetorum graveolentis sui, et praecipitentur sicut in infernum, ex causa quia contraria sunt coelestibus, et quia coelum et amor mutuus, qui facit coelum, in amore conjugiali fundetur, et ipsum Regnum Domini est conjugium, et omnis amor conjugialis inde, quia a Domino, descendit, qui intime conjungit animos, penetrat et afficit, tum quod lumen vitae suae, quod adulterum et ei ita jucundum apparet, si modo approximaret ad coelum, verteretur in dirum et infernale tenebrosum, sic ut putaret tunc vitam sua, ex qua tale lumen perciperet cum horrore, esse prorsus infernalem, haec dicere ad eum datum, qui tunc respondit, quod nusquam tale in mundo senserit, voluit ratiocinia objicere, sed dictum est, quod ratiocinia posset mille objicere faventia jucundo vitae ejus, usque ut ab iis prorsus occoecaretur ut crederet licita prorsus esse, quare nec licebat ei ratiociniis agere, quia hoc verissimum est, et sunt veritates coelestes et aeternae, etiam ex ipsa experientia testatissimae, ut dictum, et ostensum tandem quod adulteria destruant amorem conjugialem, qui fundamentalis est omnium amorum coeli; ita convictus, indignatus, nec quicquam dicere potuit, dicens quod nusquam tale audiverit et cogitaverit in vita corporis. Pr: Eugenius. Dictum porro quia ratiociniis agere voluit, quod prius veritates illae quae dictae refellendae forent, quod non sint veritates, et quod ex vitae suae jucundo non loquendum, et postea cum convictus sit, quod foeda sint, et in alia vita [sit], tunc possit spectare ratiocinia, et inde tueri qualia sunt.