4395. De Exploratoribus, quodam eorum genere, qui excitant spirituum malorum spurca Sunt spiritus, qui cupiditate feruntur excitandi alios num mali, qui cum apperceperunt mala et spurca, excitant illa, postquam poenas subiit, revocando illa spurca, num spiritus adhuc cogitet talia, et sic explorant num talis, imprimis postquam sustinuit poenas, ita revocant etiam prophana, hoc persaepe fit, loquutus cum iis, quod non ita faciendum, quia non modo pelliciunt tunc alios ad tale spurcum et prophanum cogitandum, etiam alios qui non se recolligere illico possunt, quos tunc damnant et volunt punire, praeter quod ii nullo horrore spurci tangantur, se ponendo in spurco absque pudore, quare nec absimiles illis sunt, qui excitantur. De iis dictum, quod sint tales qui in mundo curiosi fuerunt investigandi aliorum mala, nocendi causa. Praeterea punitores non opus habent ita explorandi alios, sciunt illico et momento absque exploratione tali, quinam fuerunt, et ubinam sunt; nec fugit aut fallit eos, ita non opus esse a spurcis et prophanis excitare spurca et prophana, et sic contaminare societatem. Exempli causa, si abominabile quoddam contra sanctum cogitant alii, et ideo puniuntur, tunc exploratores tales postea revocant abominabile hoc, explorando num adhuc ita cogitet.