4394. De Adventu Domini Cum angelis loquutus de passione Domini, deque opinione orbis hodie, quod sustulerit nostra peccata; sed responsum tuli, quod Domini vita et crucifixio, fuerit ut implerentur scripturae sicut Ipse dixit, nempe 1) quia repraesentativa Ecclesiae Judaicae et antiquae Ipsum figurabant, quod impleret omnia, quia Ipsum spectabant, et quod nulla Ecclesia repraesentativa potuisset existere, nisi Ipsum, Ipsius vitam et caetera se ad Ipsum, ut natum hominem referrent, 2) quod repraesentativa spectarent Ipsius Humanae naturae unionem cum Divina, et tentationes, antequam uniretur; 3) quod repraesentativa essent talia, quod pateretur veritas coelestis, quia periret, imo crucifigeretur a Judaeis, bonitatis coelestis et veritatis coelestis Ipse fuit exemplar, ideo quia illa, etiam Ipse passus; 4) praeter quod nusquam salvari potuisset genus humanum nisi Ipse in mundum venisset, et univisset Essentiam Humanam Divinae, quia nulla bonitas et veritas amplius, ita disunio humani generis et coeli. 5) Quod sustulerit peccata, non secundum sensum communem intelligendum, quod prorsus liberi essent a peccatis, nam singula remanent, sed ne humanum genus aeterna morte periret. 6) Cum Humana Essentia unita est Divinae, se extendit efficacia Divina ad inferiora quae spirituum, quod absque Humana Essentia non fieret; quare etiam Dominus quoad Humanam Essentiam etiam est Sol, et illuminat: per Divinam illuminati fuerunt angeli, ita coelestes, per quos transivit ad inferiora, at cum coeleste non amplius, et usque multiplicarentur inferna, tunc hoc medium insufficiens fuit, ita periissent, ad quos Divina efficacia per eos potuisset pertingere. Vide prius quoque n. 2259.