Spiritual Experiences (Buss) n. 4393

Previous Number Next Number See English 

4393. De Providentia Domini De Providentia Domini multum loquutus cum spiritibus et angelis, quod propria prudentia sit sicut sparsus grumus et rarus in atmosphaera respective ad totam atmosphaeram, quam non vident, et quod grumi sint tales ut decidant, et nihili sunt in atmosphaera: se habet providentia sicut qui in sylvis opacis vadit, nec scit exitum, quem cum invenit, sibi tribuit, cum providentia sit sicut qui in turri, videt errores, et ducit, eo nesciente, ad exitum; quod is tribuit suae prudentiae, si ei datum sit observare aliquid viae, aut casui seu fortunae; causa est, qui spectat praesentia, nec fines e longinquo, quorum ne hilum videt, ne quidem quicquam videt de finibus in mundo, minus in altera vita; quod illustratum et confirmatum ab angelis: quod nihil quicquam absque providentia Domini, etiam illustratum a variis in natura exstantibus, quae tribuuntur fortunae, quae sunt ultimum providentiae; ut exempli causa in mercatura, in ludis, in caeteris omnibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church