Spiritual Experiences (Buss) n. 4392

Previous Number Next Number See English 

4392. De communi et particulari, qui ex communi videt particularia, at qui ex particulari non videt commune. Cum spiritibus multum loquutus sum, quomodo ex communibus principiis cogitandum, et inde particularia intuenda, et quod tunc videat omnia particularia, quorum cognitionem habet, tanquam infra se, quomodo coincidunt, concordant, discordant, intelligenda, acceptanda, rejicienda; at qui ex particularibus spectat communia, in quovis objecto intuitionum aberrat, nam particularia persuadent, ut pro exemplo qui patriae salutem in hoc aut illo ponit, sunt permulta particularia quae persuadent aliter, in quibus sic manet et nescit salutem patriae, et iniqua consilia init: hoc illustratum est pluribus exemplis, et confirmatum ab angelis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church