4391. De Ultimo Judicio Quicquid Dominus dixit de Ultimo Judicio [Matth. XXIV, Luc. XXI], nusquam intellectus est interitus mundi, sed ultimum tempus Ecclesiae in communi, et cujusvis in singulari; quod est, quando amplius nulla fides, hoc est, nulla charitas; ut quod Dominus loquutus de tumultuatione maris, intelligitur haeresium et controversiarum, imprimis quae ex scientificis: de Sole quod obscurabitur, est quod amor et charitas: quod Luna est quod fides: quod stellae est quod cognitiones fidei, quod gens contra gentem est quod mali contra malos, et sic porro: ita loquutum est multis arcanis causis, de quibus hic non opus: similiter apud Johannem, et Prophetas ubi de novo coelo et nova terra, nova Hierosolyma, hoc est Ecclesia.