4390. Quod spiritus percipiant ideas cogitationum et idearum minora Antequam apertum mihi fuit, ut loquerer cum spiritibus, in opinione fui, quod nusquam aliquis spiritus nec angelus intelligere et percipere posset meas cogitationes, quia erant intra me, praeter quod Solus Dominus, et hoc solum ex eo quod ita in Verbo dictum [cf. Ps. CXXXIX: 1-4], semel tunc contigit, quod spiritus sciret quid cogitarem, nam loquebatur mecum paucis verbis, quo obstupefactus imprimis ex eo, quod spiritus possent mea cogitata scire: inde constat mihi quod alii similiter credant: sed postea permulta et viva experientia instructus sum, quod spiritus non modo percipiant cogitata sed etiam interiora cogitationum, et idearum, angeli adhuc interiora, ut fines, et finium progressiones, quas homo non appercipit, nec appercipere potest, dum in vita corporis est; sic ut non tam minimum sit, quod homo credere potest se cogitare, quod non spiritus et angeli copiose et manifeste percipiant.