Spiritual Experiences (Buss) n. 4396

Previous Number Next Number See English 

4396. Quod pessimi in vita, qui cogitarunt juste de obviis, facilius recipiant vera fidei, quam ii qui extus morati fuerunt sed cogitarunt male Fuerunt tres (ofwerste i Swerje*, Gustaf Rudbeck, Prince von Dessau) qui vitam atheisticam vixerunt, nec quicquam crediderunt de altera vita, et facinorosissimi fuerunt, illi in altera vita recipiunt vera fidei, quia facultate recipiendi donati sunt, ex causa quia de obviis cogitarunt juste et recte, nempe de mundanis, sic habuerunt planum, nempe justum et rectum naturale, cui implantari potuit verum fidei: contra vero alii, qui cogitarunt male de sanctis, nec justum et verum curarunt, modo extus morati et civiles apparuissent, et videri coram hominibus, quod probi, sicut Adlerheim qui inter pessimos, et Bergenstierna qui hypocrita). Illi quia justum et verum cogitarunt, et negarunt fidem, et vitam aeternam, nec crediderunt infernum nec coelum, detenti sunt a prophanatione veri, quod blasphemarunt, sed non prophanare potuerunt. Verum possunt recipere, sed num bonum nondum scio. Verum naturale, morale, civile est vas recipiens veri fidei, inque illo est species conscientiae. * = praefectus in Suecia (verba suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church