Spiritual Experiences (Buss) n. 4387

Previous Number Next Number See English 

4387. Quid vita intellectualis Quod bina vita sit, nempe voluntatis et intellectus constat, sed perceptum, et instructus, quod binae vitae se habeant ut sol et Luna, affectio boni est sol, affectio veri est luna, lux ex voluntariis est boni, lux ex intellectualibus est affectionis veri: vita intellectualis est affectionis veri, sed sicut luna non potest lucere absque sole, sed habet solis lucem quam reflectat, ita quoque vita intellectualis, si est affectio veri, tunc est a Domino lux ibi, si principia falsi sunt, et persuasiones falsi, quibus afficitur homo, tunc habet solem suum, ex quo lux intellectualis, ex amore sui vel mundi, qui inde aliquantum distat, usque excitat ut luceat, nam nihil addiscitur absque affectione, affectionis origo est inde, quae est ejus sol; talis est vita intellectualis. 1749, 12 Sept.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church