4388. De Judaeis et nova Hierosolyma Loquutus aliquoties cum Judaeis, etiam de nova Hierosolyma, et Messia quem exspectant, dicebat [quidam], quod cum venturus, quod victurus in aeternum, futurus rex maximus, ducturus eos ad terram per miracula, exsiccando omnia flumina, terror erit omnibus, non accepturi alios quam divites secum, qui omnes divitias iis traderent, sed usque inter contemtos erunt; ibi aedificaturi urbes palatiorum, circumcincti erunt angelis, si quisquam supergrederetur limitem, quod moriturus; quod in omni gaudio victuri, quaesivi an concordes inter se forent, et unus vellet alteri bonum, dixit, quod tam divites futuri, ut possint id facere; sed haesitabat de concordia; quaesivi unde gaudium nisi inde, ut unus alteri velit tam bene quam sibi, nec potuit aliter respondere, quam quod victuri in opulentia. De Messia dixit, quod nusquam moriturus, foret Deus: cum dixi, quod ii non possint venire qui mortui, solum qui tunc victuri, tunc nesciebat quid diceret; dixi, quod in regno ubi sunt, quod aeternum, quaesituri opulentias, quia omnibus destituti ibi, et divitiae mundanae nihili sunt, si opulentias coelestes nanciscerentur, quod felices forent, at mundanas non: et quod in hoc regno sint omnes Judaei qui a Jacobi tempore, ita maximum regnum, ibi debent quaerere suum Messiam, qui omnes divites facit, et cujus divitiae sunt aeternae; haesitabat, prius nesciens quod in altera vita esset, sed cum hoc perciperet, dicebat se cogitaturum de hoc, et quod Messias venturus in illo regno esse debeat, quia inde venturus, quare ipsum inquirere vellent; loquutus etiam de spurca eorum Hierosolyma; et quod Messias non solum Judaeorum rex sit sed etiam gentium, de quibus prophetae, sed regerebant, quod hoc aliter intelligendum, non quod gentes sed quod Judaei. 1749, 14 Sept.