Spiritual Experiences (Buss) n. 4386

Previous Number Next Number See English 

4386. De Libertate Quod in altera vita omne liberum appareat, et ex semet, quod multis constat, etiam malis, malum agendi, cogitandi, loquendi, si ex vita eorum, sic quod relinquantur suae vitae et teneantur in vita cupiditatum et phantasiarum, et multum confirmentur in iis, quia aliter non possunt meliores fieri, in libero implantantur illa quae alterius vitae sunt, nusquam in coacto, vincula externa acquiruntur, tandem ut libera videantur. 1749, 11 Sept.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church