4385. Cum Judaeis de avaritia Erant plures ex Judaeis apud me, loquutus cum iis de altera vita, nesciebant quod ibi essent, putantes in corpore, sed cum dictum iis, quod reflecterent super id quod nescirent nomen suum, quinam sint, qua mercatura, qua domo, qui domestici, qui amici, tunc scire possent, quod in altera vita sint; quare dicebant tunc quod spiritus essent, et mirati: loquuti satis meditate; iis datum quaerere, quodnam eorum jucundum sit, dicebant pecunias habere, non propter usum sed propter pecunias, sed dicere datum, cum in altera vita non dentur pecuniae, inde nec jucundum ex pecuniis, quodnam jucundum nunc habere velint, sunt pauperes, nihil habentes, haesitabant, et pensitabant quodnam jucundum, cum non tale amplius quale in mundo, inter se colloquentes, agnoscentes quod hoc verum, et quod inquirerent jucundum quod illius Regni esset, in quo sunt, ita ducuntur sensim ad cogitationes de vita aeterna; de commercio eorum in mundo multum loquutus etc. 1749, 10 Sept.