4381. Phantasiarum plurima genera et plures species sunt, totidem etiam inferna cum vivo dolore, cruciatu, perceptione talium. Vidi quomodo se mutuo cruciant phantasiis in infernis; ligant unus alterum tam arcte sicut funibus, nec aliter novit spiritus quam quod ligatus manibus et pedibus, et sic conjectus quocunque libet; tum vertunt eum in ferox animal, ursum vel aliud, et ligant collo et capite, etiam dentibus, et trahunt, is renititur, hoc fit cum sensibili dolore, tum vidi quod projiciant serpentes, et quod is pedibus contereret eos, inde sanies visa per totum planum, adigitur ita facere; his et talibus phantasia cruciat unus alterum, et qui cruciat etiam immittitur similibus: phantasiarum genera et species sunt innumerabiles, secundum eorum inferna; hoc genus tale erat, alia genera aliter. 1749, 1 Sept.