Spiritual Experiences (Buss) n. 4382

Previous Number Next Number See English 

4382. De Infantum statu et reliquiis # # * Erat infans trium annorum in loco terrae cujusdam, et cum angelis loquutus de infantibus quod regantur a bonis spiritibus et angelis: spiritus angelici mecum loquuti antrorsum superne loquela angelica, non ita distincta in voces, et nosse datum quod ii essent e societatibus ubi tranquillitas, nam percepi tranquillitatem mentis, et hoc per semihorium vel horam, dicebant quod ii essent apud infantem, erat status beatitudinis eorum. Perceptum dein et loquutus cum angelis quod apud infantes post nativitatem sint angeli qui in statu innocentiae, dein quod illi qui in statu tranquillitatis, demum qui in charitatis, et quod postea sicut charitas decrescit, et simul tranquillitas et innocentia, et recondantur, ita removeantur sicut transit homo in vitam charitati contrariam; minus apud eos qui manent in charitate. * sic ms. sed locum aliquem insertionis cum signo correspondente non invenimus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church