4380. De Infernis, de phantasiis Vidi et instructus sum quomodo inferna in genere se habent; sunt phantasiae quae regnant, et iis sicut vivae prorsus apparent, nam in phantasiis sunt, nec aliam vitam quam phantasiarum habent, si non illam haberent nullam, quare phantasiae iis sicut vivae sunt, cum omni sensu, quod multoties ab experientia edoctus, et multoties cum spiritibus loquutus, dicebant ii quod scirent quod phantasiae essent, sed responsum eis, quod ita sit, sed usque omni sensu percipiant phantasiis, cum dolore, et cruciatu, quae tametsi phantasiae sunt, usque non aliter possint vivere, quin toti quanti phantasiae sunt, quia non in bonitate et veritate fidei; boni spiritus et angeli nusquam talia sentiunt, quia in veritate sunt.