4376. Cur Dominus natus in hac tellure Perceptum quod Dominus in hac tellure voluit nasci, quia periret haec tellus nisi nasceretur, et quod humanum genus hujus telluris principaliter correspondeat corporeis, quae non uniri aliter interioribus possent, quam ut Dominus fieret homo; et hoc postquam correspondentia incepit perire, quae facta erat, quamdiu aliquid coelestis Ecclesiae fuit, hoc est amoris in Dominum. 1749, 25 Aug.