Spiritual Experiences (Buss) n. 4375

Previous Number Next Number See English 

4375. Quod mali nullum amicum aestiment, omnes cruciare velint Erat quidam notus, cui majus officium praestiti, quam usque alii, et semper me aspexit ut amicum, is per menses apud me fuit, et continue malum cogitavit, et studuit omni opera me cruciare, prae aliis omnibus clanculum, dictum ei quod amicitiae opera praestiterim, et alia similia, sed hoc erat sicut nihil, nullam usque causam habuit, ne minimum causae, sed solum voluptatem cruciandi quemcunque: tales sunt mali in altera vita; traxit hanc naturam ex eo, quod in vita in ea functione esset, ut potuisset juvare et perdere, sed continue cogitavit de perdere, nihil curans pupillos, viduas, miseros, solum divites, [sive] qui potuisset eum ad honores vehere, sive aliquid pecuniae dare ne perderet, quod etiam fassus. 1749, 24 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church