4374. De innocentia, et de inferno De hypocrita Cum sermo de innocentiae statu, dictum hypocritae, quia innocentiam effingere didicit in vita, imo ita ut fingere ipsam affectionem, ut qui in externis essent, attraherentur sub specie bonitatis et innocentiae, sed ei dictum quod ne quidem approximare ad innocentiae statum possit, quod ibi offenderet gravius infernum quam usquam cogitare posset, ostensum etiam, quia falsiloquus etiam, quod sicut millia acutiorum quam ensium, et cuspidum eum intus lacerarent, si modo approximaret illuc, quare gravius infernum eum manet quam alios, nam nullam conscientiam habuit insontes necare, de quo etiam bis consultavit. 1749, 24 Aug. Ductus ad primum limen ubi status bonitatis, et ibi angustia animi ita affectus, ut clamaret quod deficeret, tametsi bonitatem effinxit, et effingere potuisset ore et externa affectione, et mirum, quod externa affectio esset, sed non interior, nam spurca interiora cum transirent ad externa, ita mutabantur. 1749, 24 Aug.