Spiritual Experiences (Buss) n. 4373

Previous Number Next Number See English 

4373. Sirenum artes Exploratum quomodo agunt sirenes praeter spurca magica, quod insinuent se in affectiones, sumunt ex affectione quod iis prodesse putant, hoc fingunt sicut simiae, et hoc iterum et iterum, ut si quis cum amico esset quem amaret, ut destruant amicitias, captant ipsam ejus affectionem erga eum, affectiones variantur omnes secundum personas, et hoc naturaliter secundum ejus status qui noti sunt aliquo modo, aut sequuntur ex noto; haec desumunt, et quidem unum post alium, et effingunt, ut agere possint ejus personam, et alterum perdere; ita innumeris modis, natura eorum talis est, qualis simiae, in his delectantur, sic vagantur sicut turba tartarica circumcircum. 1749, Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church