Spiritual Experiences (Buss) n. 4377

Previous Number Next Number See English 

4377. Pugna tranquilla sexus virginei contra malos Mane animadverti supra caput, quod malorum conatus et insultus repellerentur, et quidem ab iis quae erant sexus virginei, sed pugnas citas, in instanti, et modestas rejectiones malorum conatuum non possum describere, erat in instanti, cum tali modestia ut nihil usquam laederent eos qui intentabant, et hoc cito absque ulla praemeditatione, quasi quod praeviderent intentata, et illico removerent, hoc tam [decenti] modo, et simul solerter, ut nihil contra eos agerent, et singula adaequatissime ad eorum intentationes, non describi potest, non erat pugna cum illis sed remotio decens, instantanea, adaequata omnium conatuum, erant ex virgineo sexu. 1749, 26 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church