Spiritual Experiences (Buss) n. 4353

Previous Number Next Number See English 

4353. De hypocritis et eorum phantasiis Hypocritae in vita corporis nihil fiderunt nisi sibi, semper cogitarunt aliud cum homines loquuti simulando usque quod crediderint, etiam devote se gerendo, sic prae aliis quasi vera agnoscerent, sed usque nihil crediderunt, ne quidem quod aliquod verum sit, minus vita aeterna, coelum, Dominus, haec ore fassi prae aliis, sed nihil usquam crediderunt corde; tales missi in statum suum interiorem, in quo nihil crediderunt, nisi quod sensibus obvia essent, tunc diras phantasias habent, possunt objicere iis phantastica absurda, sicut factum cum pulicibus qui agmen contra eos formarent, et eos aggrederentur, timor iis injiciebatur, et fugerunt, et crediderunt ita esse in altera vita, praeter similia absurda, nam non determinarunt cogitationes in aliquod verum, quod sit, quare in tales phantasias reducuntur, ubi nihil verum creditur, tunc nihil est quam phantasia loco ejus, quod producitur, loquutus cum iis de eo postea, cum reducti in alium statum, et dictum iis, quod merae phantasiae interiores sunt, expertum prius saepius loqui de vita aeterna, vero, et similibus, dixerunt ita esse, sed corde nihil crediderunt. 1749, 14 Aug. Pronissimi sunt credere quod nihil reale sit, hypocritae etiam tales sunt, sed sunt quoque alii qui tales, hypocritae sunt, qui extrinsecus adblandiuntur, et assentiunt sui causa, at intus contraria sentiunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church