4354. De infantibus in altera vita Vidi hortum non constructum ex arboribus, sed transtris arboreis satis altis, cum ambulacris, et viis introituum, et ibi ambulantem virginem, tunc infantem, 5 vel 6 annorum, hanc concinne vestitam, et cum intrabat, serteae compages ornatissimae supra introitum [apparebant], quae tunc exsplendescebant cum intrabat; dictum mihi, quod puellae infantes ita videant, sibi prorsus appareant ita ambulare, et ita vestitae esse, et novis vestibus ornari secundum perfectionem; quod ad vivum illis sit, constare potest inde, quod spiritui talia, non ambulare potest spiritus super via lapidibus et arenis strata, nec habere hortos quales in terra, sed talia quae spirituum geniis correspondent: satis est, quod ita vive, et viventius illa percipiant, ac homines in hortis in mundo; sicut etiam ego vidi cum in spiritu fui; et alioquin saepe; tum etiam prophetae. 1749, 15 Aug.