Spiritual Experiences (Buss) n. 4352

Previous Number Next Number See English 

4352. De hypocritis et dolosis Loquuti sunt cum eo spiritus, et manifeste ostenderunt, quod hypocritae et dolosi multo plus stulti et insipientes sint quam alii, qui rectum et verum loquuntur aperte; exploratus quod putaverit se prudentissimum et sapientem fuisse, quod nemo observaverit, sed quod omnes potuerint observare hypocrisin et dolum, quod paene unicuivis homini datum, sic videre quod dolus et hypocrisis, tum qualis dolus et hypocrisis, etiam in singulis quae dicit, et quod hoc dissociat eos ab aliis, nec iis confiditur quicquam, quia hoc sciunt omnes ex pauca conversatione; et quod illi putent neminem id posse videre et scire, quod sit insipientiae eorum, et quod sic minus quam alii capiant: omnes dolosi tales sunt, 1749, 14 Aug.; in altera vita adhuc magis, sed retinent hoc usque quod putent omnia posse, et neminem scire et animadvertere, cum tamen contrarium prorsus sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church