4351. De hypocritis de quibus mox prius ut et stridore dentium, deque exuviis Repraesentativa qualia Apparebat idem hypocrita [4348], cum vellem eum abigere, sicut quod exueret exuvias, nempe sicut exiret relictis exterioribus, sicut exuviis, et is exiret sicut infans, et hoc non una vice sed pluribus, et fieret infans magis et magis, ita quadam serie, sed discreta sicut dictum et factus semper minor infans, usque dum non apparuit, inde instructus, quod hypocritarum repraesentatio haec sit, loquutus de ea re cum spiritibus bonis, et angelicis, quod ex hoc repraesentativo sit, quod serpentes exuant exuvias, per serpentes repraesentantur dolosi, et inde repraesentatio in natura reali existente: quaerebant eum spiritus, non putabant eum esse in exuviis, quia sic apparebat evanescere, sed dictum quod adhuc ibi esset ubi exuviae, ut solent serpentes ibi habitare, quia perstabat stridor ille et dolor dentium et periostei dextrae maxillae usque ad aurem, qui dolor variabatur et transferebatur circumcirca ad dextram, loquutus sum cum eo, dicebat quod solum cogitaret quomodo se exculparet et sic subtraheretur cogitationi, quod non talis, et quod repraesentativum hoc non ita noverit, sed ex me perceperit; inde constat qualia repraesentativa, et quales hypocrises; dictum ei prius, si transiret in interiorem naturam quod diabolus esset inter pessimos, at quamdiu manet in exteriore cogitatione quod putet se esse bonum; tum quia talis fuit in vita, quod nemini nocuerit aperte, sed clanculum, quoties non detectum, nullius miserationis fuisset, (Bergenstierna) , erat solus qui tantum dolorem afficiebat per aliquot dies, quod expertum varie, tametsi non solus quoad interiora, quoad subjectum eorum non potui aliter scire quam quod solus. 1749, 14 Aug.