Spiritual Experiences (Buss) n. 4350

Previous Number Next Number See English 

4350. De amore conjugiali Perceptum, de quibus cum angelis loquutus, quod apud illos, qui in amore conjugiali vero sunt, aperiantur interiora versus coelum et Dominum, nam est affectio quae a Domino Solo, qui per intimum influit, sic ut describi nequeat qualis et unde, quia sic influit, sequitur quod aperiantur interiora, et quod sit in ipsa affectione coelesti, et sic habeat regnum Domini apud se, ex quo amor erga infantes, et quia est ita habilis recipiendi amores coelestes, etiam accipit amorem mutuum erga proximum, nam sequitur ex genuino amore conjugiali, ut a quodam fonte. 1749, 13 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church