Spiritual Experiences (Buss) n. 4349

Previous Number Next Number See English 

4349. De vita spirituum et angelorum et hominum Manifeste percepi, quod nihil aliud sit quod conjungat in altera vita, quam ipsamet vita hominis, spiritus et angeli, qualis est vita talis conjunctio, etiam in societates, et caetera quae non sunt vitae, non spectantur in altera vita, nam sunt ex vita, 1749, 13 Aug.; quare dictum spiritibus, qui jactabant se de meritis in mundo variis, studio, religione, zelo, bonis quae fecerunt, tunc cum viderent quos opinati sunt malos, ab externis, quod nihil quaeratur de iis in altera vita, sed modo qualem vitam habent, sic qualem vitam ex finibus aut amoribus sibi imbuerint; cum hoc dictum, nihil dicere poterant, quia ab ipsa experientia testata non potuerunt non agnoscere: quare vitarum est unio, non scientiarum, professionum oris, meritorum, factorum absque charitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church