4345. De memoria Quaesivi quendam Judaeum, qui putabat se memoriam habere, nam inter se loquuntur sicut in tellure, et nesciunt quod ex memoria interiore, quaesivi quid nomen ejus fuit, et unde fuit, cogitavit et dixit se nescire, et indignatus; sed dicere ei datum quod hoc praestet rescire, ex causis pluribus, sed qualis est, sive bonus si vel malus, hoc scitur in altera vita, inde noscitur. 1749, 8 Aug.