4344. De sirenibus Miratus sum quod licuerit illis ita vagari et lacessere bonos magicis, et persuasivis, sed causa est, quod Dominus nullum ad infernum trudat, sed quod iidem, et malum, quod cum consummatum est, trahit eos in infernum, hoc commune est, quare diu satis in mundo spirituum morantur mali, et unus serius, alter citius illuc se praecipitat; separatur interea bonum et verum apud eos, et colligitur versus interiora, et malum regnans consummatur, usque dum sicut pondera, detrahat eos; vidi sirenes, quod diu fuerint in mundo spirituum, et multos lacesserint, semper animo imperandi, et subjugandi mentes aliorum, sed ostensum quomodo fiunt, primum quod instar crinium appareant, indicium quod spurca corporea solum regnent; tum quod facie nigra; sic ut non humana. 1749, 8 Aug. Voluerunt sua magica persuasione persuadere quod miserandum earum, sed responsum, quod misereri illarum nemo possit, sed misereri illorum quibus nocere cupiunt, quorum unus plus cordi esse debet quam tota earum cohors, tum quod contra ordinem misereri mali, quod aliis nocere jugiter intentat, et destruere ordinem, sicut nec judex potest misereri [eorum] quos judicat, quia cogitat de communi bono, et de lege ordinis, ita hoc se habet; si persuasivis magicis obtinerent quid, nusquam non nocerent. 1749, 8 Aug.