Spiritual Experiences (Buss) n. 4343

Previous Number Next Number See English 

4343. De sensu Interno Verbi Quomodo se habet cum sensu interno Verbi, in quo sunt ipsae veritates coelestes, constare potuit ex eo, de quo etiam cum spiritibus loquutus, si teneatur cogitatio in aliqua re fixe, et legatur Verbum, tunc omnia et singula ibi applicabunt se ad cogitationis universale et ejus affectionem, et coincident confirmantia, quod id sit quod intelligitur, ita ut vix aliquid desit; apud angelos est solum cogitatio coelestium veritatum et bonitatum, in his tenentur a Domino, quare omnia quae in Verbo flectuntur in convenientias cum ideis eorum, ita pereunt omnia quae sunt sensus literae, et sensus prorsus alius sistitur, qui est internus, qui conspicitur, et sensus literae sicut nullus; similiter homo qui in idea coelesti est, et tunc legit Verbum, in idea coelesti videt coelestia, et nihil de litera, imo historica evanescunt. Hoc multis illustrari potest. 1749, 8 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church