Spiritual Experiences (Buss) n. 4342

Previous Number Next Number See English 

4342. De memoria interiori et inde loquela Loquutus cum spiritibus, quod sua lingua, seu loquela quae est universalis omnium linguarum, inter se cum loquuntur, ne quidem producere possint nomen alicujus hominis, nec vocem linguae humanae, sed quod loquantur mecum, hoc putent ex se sed esse ex memoria mea corporea seu particularium, ubi ideae eorum influunt in nomina et voces; affirmabant, et tentabant apud se enuntiare nomen Abrahami, sed non potuerunt, nam loquela eorum non est vocum sed idearum, quae in originaria vocum formatae sunt, inde constabat, de quo etiam cum illis loquutus, quod prorsus nihil vocis minus nominis alicujus hominis, regni, regionis, ad spiritus transire possit, sed quod pereat apud hominem, et quod sensus modo, qui talis est, dum obscurus homini, [ut] apud spiritus fiat distinctus et partitus in ideas; cum spiritus de aliqua persona, urbe, et simili, cujus ideam habuerunt e mundo, modo ideam ejus sistunt, hoc est, omnium quae audiverunt, aut viderunt, aut conceperunt de homine, regno, urbe, quae idea quandoque est simultanea, quandoque partita in plures, inde loquela, tum perceptio plena; ita quoque saepe loquutus cum spiritibus, nempe eorum loquela, et distincte omnia perceperunt, plura momento quam per horam posset enuntiari, quia tantum in sinu comprehendit quantum visus internus et cogitatio, qua potest paene simul sisti, quod dicendum per tempus, et scribendum paginis, ut cuivis notum esse potest, si attendat. 1749, 6 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church