4341. Quid nihil esse Quidam probus spiritus mecum loquutus, dicens se nihil esse, quaesitum quem conceptum habeat de eo quod nihil sit, percepi quod haberet conceptum quod respective ad multitudinem spirituum et totum universum nihil sit, sed datum dicere, quod hoc unus conceptus sit, sed quod plures alii sint, nempe quod nullam potentiam habeat ex se: tum quod nullam cogitationem ex [se]: dein quod nullam vitam ex se: imprimis quod sit mortuum quoddam ex se, spurcum [ex] se, et nihil nisi malum: ita quod omne bonum a Domino: quod hae sint ideae nihili. 1749, 5 Aug.