4346.
De conscientia Loquutus cum quodam qui nullam conscientiam habuit in vita corporis, qui diu fuit in camera obscura, et dicebat se in tenebris degere et eas prae luce amare, loquutus cum eo de conscientia,
dicebat quod nesciret quid esset, informatus eo modo ut perciperet, ex spurio illo cogitationis, quod est [ex] amore sui et mundi: dum is perciperet quod hoc contra ejus cogitationem esse, quicquid
contra amorem sui et mundi, et quod hoc quod ei contrariatur angat, dum appercipit non ita fieri sicut cogitat, ex hoc scire potest, quid conscientia, nempe quod est contra bonum et verum, [quum]
quid contingit, quo adigitur cogitare aut facere, tunc est angor inde; sic ut sit charitas et amor coelestis qui regit ita Dominus, absque amore sui aut mundi; inde appercipiebat quid conscientia, sed
quid misericordia nesciebat, et dicebatur quod misericordia sit ubi non misericordia quandoque