4338. Quod Dominus sit pater, filius et spiritus sanctus Legi symbolum Athanasii coram spiritibus, et doctis, et angelis, sed nemo quicquam potuit comprehendere, imo docti ne quidem meminisse potuerunt quid ibi, quod [id] legerint, sciverunt, sed quod memoria [non] plus retinuerint, quam quod tres personae, sed unus sit, dixerunt; cum in ideam illis mitteretur quid cogitarent de hoc num tres ab aeterno, seu num tres aeterni et increati, vel num unus, tunc non potuerunt docti aliam ideam habere, quam quod tres aeterni, quod contra symbolum Athanasii; cum idea caperent num unus Dominus ab aeterno, vel num tres, non potuerunt aliter capere quam quod tres Domini, et sic, quod contra symbolum, inde fassi quod non crediderint secundum symbolum, quia ideam non potuerint habere quam trium, inde constare potest, quod nemo aliter possit quam cogitare de tribus diis, tametsi dicunt unum esse Deum. 1749, 1 Aug.