4337. De spiritibus qui apud hominem sunt Ostensum mihi est per vivam experientiam, missus in statum, cum perceptione quomodo se habet, spiritus apud hominem, non sciunt aliter ac quod sint homo, quod permulta experientia a spiritibus qui penes me, notum mihi factum, quare ii non aliter cogitant ac homo, sed inde est sphaera cogitationis et affectionis, quae mihi ostensa, in qua sunt spiritus caeteri, in qua secundum sphaeram varie loquuntur, et afficiuntur, quisque secundum statum suum, quare tales spiritus ad hominem alluunt, qualis est, et in sphaera illa manent, et illam augent et mutant, et excitant apud hominem correspondentia; et hoc per spiritus qui apud hominem: nam homo absque spiritibus apud se ei adjunctis sicut ii forent homines, non vivere potest; qualis autem sphaera tales spiritus, exinde patet quales spiritus apud eos sint, qui nihil aliud cogitant, et nullo alio afficiuntur, quam quae sunt cupiditatum, odiorum, vindictarum, ubi cadaver ibi corvi [Matth. XXIV: 28, Luc. XVII: 27]. 1749, 30 Julius.