Spiritual Experiences (Buss) n. 4336

Previous Number Next Number See English 

4336. De repraesentativis et correspondentiis Adulteria In interiori sphaera, tum quoque illi qui in limine ad alterum coelum, cum inter se loquuntur illi ex fallaciis, hi ex apparentiis, adversus vera et bona fidei, et charitatis, loquela eorum cum delabitur in mundum spirituum, producit sphaeram meretriciam et adulterii, et tunc illuc alluunt mali, sicut corvi ad cadaver, et implent sphaeram meretricatu et adulteriis, et aliis obscoenis, ita ut bonus non possit non horrescere: inde in Verbo falsificationes et perversiones veri et boni exprimuntur per meretricatus et adulteria, et ita vocantur: inde patet, quod sibi correspondeant actualiter. 1749, 30 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church